- MATUSIUS
- MATUSIUSde quo hanc historiam refert Hyginus ex Phylarcho: Regnante Demophoonte in Chersoneso Thraciea; per totum regnum pestilen tia adeo vehemens grassabatur, ut propterea oraculum Apollinis consulerent. Quod cum responsum dedisset, non prius liberatum iriregnum a peste, quam singulis annis virginem quandam nobilem sacrificârint: Rex protinus mandavit, utomnium virginum in civitate eius nobilium nomina reponerentur in cratere quodam; unde sorte detractâ una victima fieret pro omnibus. Sed Demophoonte ex hoc sortilegio filias suas excipiente, magna inter nobiles exorta est invidia. Quin et Matusius quidam aperte dixerat, se nolle amplius consentire, ut filia sua sorti sit obiecta. Quibus verbis offensus rex protinus iussit, ut, sortitione neglectâ, filia Matusii mactaretur. Qui iram quidem occultans, simulabat id sibi non adeo ingratum sore. at post tempus aliquod regem cum duabus filiabus invitavit ad convivium, ubi filias regias in conclave in clusas mactari, et partem sanguinis vino mixti in cratere quodam regi iussit afferri. Qui cum filias desideraret, et quid his factum esset, rescisset, Matusium cum cratere in mare proici iussit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.